Charta qua Vuigo levita dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Cisiriano.
Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa in comitatu Maticensi, dicata in honore et veneracione sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi monacorum venerabilis congregatio Deo et sanctis ejus militare dinoscitur, quem domnus abas Mayolus ad regendum abere videtur. Igitur ego Vuido levita dono de ereditate mea mansum unum, cum mansione et vinea et campum in se tenentem juris meis, que situm abet in pago Vienensi, in agro Hoctavensi, in villa que vocantur Cisiriano; qui terminat ipsus mansus de uno latus terra Amalfredo, de alio latus terra de ipsa hereditate, in uno fronte terra Emane, in alio vero fronte via publica; infra as fines et terminaciones, una cum arboribus et hominem suprapositum et exivis, totum et sub integro, pro redencione anime mee vel redencione anime patre meo Vuidrado et matre mea, nomine Atilia, sive redetionem avunculi mei Milone et fratre meo alio Milone, vel pro redetionem parentorum meorum, ut nos pius Dominus de laqueo inferni eripere dignetur; in pro ipsa amore dono prenominate mansum ad sancte Dei ecclesie et a mo
nacorum ejusdem. Quod si ego ipse, aut ullus homo, au ullus ex heredibus meis, qui contra hanc elemosinariam aliquid agere vel inquietare voluerit, non valead ei vendicare quod repetit, et componat ad sanctam Dei ecclesiam vel monacis ejus tantum et aliud tantum quantum ipsa ereditas in tempore meliorata valuerit, et hec presens firma permanead, cum homni stibulacione subnixa. S. Vuigone levita, qui hanc elemosinariam jussit fieri et firmare in presentem rogavid.
(Au dos:) Carta elemosinaria in Cisarino, Vienensi. Wigo.