CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0907     View  [Back]
Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, notum facit se quasdam res monasterii sui in villa Colonias Dodoni clerico in precaria dedisse.
Mos est, licet non scripta et usu jam communi pro lege tenetur, ut de rebus ecclesie quibuslibet, etiam secularibus, per scripture auctoritatem aliquid sub censu concedatur. Quapropter noverint omnes, tam futuri quam presentes, quia domnus Maiolus, venerabilis pater, quasdam res de Cluniaco provenientes monasterio, cuidam presbitero, nomine Dodoni, cum consensu fratrum, per testamentariam auctoritatem delegant. Sunt namque ipse res sitæ in comitatu Matiscensi, in villa Colonias: hoc est vinee due cum curtilis duobus suprapositis; has ergo vineas cum curtilis, ea ratione ad jam denominatum Dodonem damus, ut quamdiu vixerit, teneat ac possideat, et singulis annis, natale apostolorum, quod est III kal. julii, XII denarios in censu ad jam dictum locum persolvat; post obitum ipsius ad nos he res perveniant. Et ut hæc precaria quamdiu advixerint stabilis permaneat, subterfirmare dignum diximus. S. Maioli abbatis. S. Viviani. S. Rothardi. S. Achedei. S. Vuitberti. S. Gausmari. S. Hugoni. S. Aldebaldi. S. Teudbaldi. S. Vuilisi. S. Girberti. S. Eurardi. S. Cristiani. S. Dominici. S. Pontii.
(Au dos:) Precaria Dodonis in Colonicas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung