CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0909     View  [Back]
Charta qua Girardus et uxor ejus Guinegeldis dant monasterio Cluniacensi res suas in fine Putei.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, Cluniensis monasterii, et Sancti Victoris, quod domnus Maiolus abbas regere videtur. Ego igitur, in Dei nomine, Gyrardus et uxor mea Guinegeldis donamus aliquid ex rebus nostris, que site sunt in pago Matisconensi, in agro Cosoniacensi, in finem Putei: hoc est campum unum qui terminat a mane terra Elduis, et a medio die terra Sancti Victoris, a sero terra de Remis, a certio terra Sancti Victoris; infra isto terminio ad integrum donamus, ut a die presenti rectores loci ipsius in suos usus recipiant. Et in alio loco, in finem Puteolis, quantum visi sumus ibi habere: hoc sunt campi, silvis, totum ad integrum et ad inquirendum donamus, eo tenore ut quamdiu vixerimus usum et fructum, et post nostrum discessum, rectores Sancti Petri faciant quicquid voluerint. Si quis vero hanc donationem istam aut ego, aut de heredibus meis aliquis calumniare voluerit, primitus iram omnipotentis Dei incurrat, et sanctorum apostolorum, et cum Datan et Abiron, quos vivos terra absorbuit, partem et societatem habeat in inferno, nisi per satisfactionem emendaverit; ipse vero coactus cui litem incusserit auri libras quinque componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Girardi et uxori sue Guinegeldis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rotberti. S. Adalmari. S. Leotardi. S. Dominici. S. Gauzfredi. S. Lauduini. S. Bernardi. S. Teutelonis. S. Raymbaldi. S. Raynardi. Data per manum Randuini, ad vicem cancellarii.
(Au dos:) Donatio Girardi in finem Putei.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung