CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0911     View  [Back]
Charta qua Gausmarus miles querelam quam de ecclesia sancti Desiderii de Siniciaco habuerat monasterio Cluniacensi werpit.
Precedentium religiosorum hominum hoc instituit auctoritas, ut litteris mandari debeat quod in futurum inconvulsum conservare debeat succedens posteritas. Quapropter noverit fidelium ecclesia, quod ego Gausmarus miles querelam habui contra monachos Sancti Petri Cluniensis monasterii, de quadam ecclesia quę est in pago Matisconensi, in villa Siniciaco, dedicata in honore sancti Desiderii, cum aliis rebus quę ad ipsam pertinent; quam ęcclesiam Adalardus, nepos Evrardi, cum precepto quod accepit a Karlo rege, et cartas quas ipse jussit fieri, Sancto Petro delegavit. Donec autem hęc querela teneretur, advenit obitus uxori meę Arenburgi; propter enim ejus sepulturam, et pro remedio animę ejus, fecimus werpitionem de hac quęrela, et donationem si aliquid rectum visi sumus habere. Ad omnium vero perpetuas calumpnias disturbandas, hujus werpitionis notitię testamentum fieri precati sumus. Si quis autem, nos, aut ullus de heredibus nostris calumpniare temptaverit, sit anathema maranatha. S. Gausmari et infantum suorum, qui fieri precatus est. S. Bernardi. S. Wichardi. S. Hugonis. S. Odonis. S. Gausmari.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung