CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0912     View  [Back]
Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, cedit in precaria Vuarnerio et uxori ejus Teuzæ, etc., ecclesiam sancti Desiderii in villa Sinitiaco.
In Dei nomine. Maiolus, Cluniensis cenobii humilis abba, una cum consensu fratrum nostrorum, notum fieri volumus universis sanctæ Dei ecclesiæ fidelibus, tam presentibus quam etiam futuris, quod quidam nostri fideles, Vuarnerius scilicet et uxor ejus Teuza, ac filii eorum Arlulfus atque Vuarnerius, nos postulando adierunt quatinus quiddam ex rebus ecclesiæ nobis commisse pertinens eis concederemus. Quorum peticionibus assentientes, concedimus eis ecclesiam que est consecrata in honore sancti Desiderii, et est sita in pago Matisconensi, in villa Sinitiaco, cum omnibus decimis sibi pertinentibus et oblationibus, sepulturam etiam et cellarios, et quicquid ex ipsa ecclesia exierit, et hoc solummodo concedimus tempore vite eorum, ut quamdiu ipsi quatuor advixerint teneant et possideant, et post eorum discessum ad prefatum locum hæc ecclesia supra denominata perveniat. Econtra autem donant supra denominati Vuarnerius et uxor ejus Teuza, ac filii eorum Arnulfus atque Vuarnerius, partibus sanctorum apostolorum Petri et Pauli et ad locum Cluniacum, quasdam res sue proprietatis que sunt site in pago Matisconense, in villa Castanedo, quantum ipsi inibi habere visi sunt, totum ad integrum: hoc est curtilum unum cum mansione et vinea simul tenente; terminat autem a mane terra Sancti Stephani, a medio die similiter Sancti Leodegarii, a sero silva communale, a cercio Sancte Marie et Sancti Martini. Donant etiam vobis campos duos, unus campus vocatur a Trunco et alius a Gemma. Donant et in alio loco, in villa Davaiaco, que Belosa vocatur, campum et pratum simul tenente. Infra istas terminationes, totum ad integrum tradunt atque transfundunt a die presenti et in reliquo futuro tempore, et faciant ipsi rectores de ipsis rebus in omnibus quicquid facere voluerint. Si quis vero successorum nostrorum hanc cartam calumniare voluerit, non valeat eorum conatus nullatenus obtinere vigorem. Et ut hæc precaria firmior in posterum habeatur, eam manu nostra roboravimus et manibus fratrum nostrorum firmare jussimus.
(Au dos:) Precaria Vuarnerii Siniciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung