CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0915     View  [Back]
Charta qua Dacbertus presbyter dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Pedronensi Montis, Meldensi et Sarciaco.
Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus, que lege mortis amissuri sunt, mansura perhennis vitæ premia sibi valeant preparare. Quapropter, in Dei nomine, ego Dacbertus, presbiter, dono aliquit ex rebus meis Domino et sanctis apostolis Petro et Paulo Cluniensis monasterii, cui preest domnus Mayolus abbas, in comitatu Arvernensi, in villa Pedronensi Montis, mansum unum, cum vineis, et campis, et pratis, et silvis, ad inquirendum, totum ad integrum. Dono etiam in Meldensi villa mansos duos; terminatur vero ipsa hereditas via publica, de alia par gutta mortua, de tertia parte terra Bernart, de quarta parte rivo currenti. In Sarciaco, dono etiam mansum unum, cum veneis et campis.
(Au dos:) Dacberti in villis Pedronensi Montis et Meldensi, in pago Arvernico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung