CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0916     View  [Back]
Charta qua Guinegeldis dat monasterio Cluniacensi curtilum in villa Camusiaco vel Cavaniaco.
Sacrosancte Dei ecclesiæ que est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli monasterio Cluniaco. Igitur ego, in Dei nomine, Guinegeldis dono Deo et jam dictis apostolis ejus, et pro [amore Elduis] et Asterti, aliquid ex meis rebus que sunt site in pago Matisconensi, in villa Camusiaco, curtilum unum; et terminat ipse curtilus a mane terra Tedaldi, et a medio die similiter, a sero terra Lenardi, a cercio via publica. Infra istas terminaciones, dono totum Deo et jam dictis apostolis ejus. Si quis vero hanc donationem calumniare voluerit, primitus iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum apostolorum, et cum traditore Domini societatem habeat in inferno, ipse vero coactus cui litem incusserit auri libras duas componat, et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Guinegeldis, qui fieri et firmare rogavit. S. Ingelardi. S. Raynerii. S. Tedaldi. S. Rotberti. S. Leotardi. Data per manum Anduini.
(Au dos:) Guinegildis in villa Cavaniaco, Masconensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung