CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0917     View  [Back]
Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, concedit in precaria filiis Rudgrimni, Vuarulfo clerico scilicet et Rodulfo, quasdam res sancti Petri in villis Vallis, Maodchias, etc.
Omnibus Christi fidelibus, maxime autem catholicis et ecclesiasticis viris convenit, ut quicquid faciunt per decretum litterarum corroborent, quatinus in posterum inconvulsum ac stabile possit permanere usque ad illud tempus quo fuerit prefixum. Quapropter noverint universi, presentes scilicet et futuri, quod ego Maiolus, humilis abbas Cluniensis cenobii, per consensum fratrum nostrorum, in locum precariæ delegamus ad filios duos Rudgrimni, Varulfo clerico scilicet atque Rodulfo, quasdam terras pertinentes ad cenobium nostrum. Et sunt ipse res in pago Cabilonensi site atque Belnensi. Concedimus ergo eis alodum qui est in villa Vallis, cum servis et ancillis; alodum etiam qui est in villa Maodchias, cum servis et ancillis; illam etiam terram quam habemus ad Sanctum Isidorum; mansum etiam qui est in villa Alciaco. Hæc omnia denominata relaxamus eis ad usum vitæ eorum; ea tamen ratione ut quamdiu vixerint, hi duo teneant, et si alius alium supervixerit, ad alium qui superstes fuerit de his duobus perveniat, et si ambo defuncti fuerint, una medietas statim de his rebus ad Cluniacum locum perveniat; et si Rodulfus legalem filium de uxore natum habuerit, alia medietas ad ipsum solum filium de ipsa terra perveniat. Ideo autem solum filium dicimus, ut nullus seculari calliditate intellegat quod uno mortuo ad alium, si contingerit eum habere, perveniat, sed uno tantummodo; ipse autem ut defunctus fuerit, ipsa medietas iterum ad nos perveniat, absque ullo scrupulo vel dilatione; in censum etiam omni anno, festivitate apostolorum Petri et Pauli, que est III kal. julii, duos solidos denariorum persolvant, et ut hæc precaria omnibus diebus vite eorum vigorem et stabilitatem obtinere possit, manu nostra subscripsimus, ac fratribus nostris corroborari precepimus.
(Au dos:) Precaria domni abbatis Maioli in Vallis, in pago Cabilonen[si].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung