CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0918     View  [Back]
Charta qua Boso sacerdos dat sanctæ Mariæ de Escudrolis et monasterio Cluniacensi res suas in villa Sancti Pontii, in pago Arvernico.
Dominus dicit in Euvangelio: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis»; ha beato tesauro regno celorum pensemus omnes cristiani, quia mors qui venit per orbem terrarum neminem preterit. Hab oc igitur ego, in Dei nomine, Bos sacerdos, pro Dei amore et per bonam voluntatem, cedo vel dono Deo et sancta Maria, siveque sancto Petro et sancto Cirici, ubi corpus meum pervalere volo, in loco qui vocat Escudrolas, ubi domnus abba Maiolus de Cluniaco preesse videtur. Isti sunt res in pago Alvernico, in loco qui vocat Sancti Poncii, in uno loco, huno masnilo cum curto et vinea; et habet fines in uno latus vel in Garino, et in medio ipsa terra, in ter Eugenia et Garinus presbiter, in car via publica. In alii loco, vinea qui habet fines in uno latus Sancti Poncii, in alio Hunbertus, in ter Æugenia, in car via puplica. In alio loco, vinea qui habet fines in uno latus vel in duos Æugenia, in ter Radulfo, in car Girardo. Si quis autem contradicere voluerit, nisi cito resipuerit, omni maledictione subjaceat, et cum Datan et Habiran, adque cum Juda traditore, sint participes in inferno, nisi a satisfactionem et emendationem venerit; et hæc carta firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. S. Giral. S. Bosone. S. Alterio. S. Radulfo. S. Arnal presbiter. S. Ragenbal. S. Josbertus presbiter. S. Guidone. S. Arberto.
(Au dos:) Bosonis in villa Escudrolas, in pago Arvernense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung