CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0919     View  [Back]
Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, dat in precaria Teudberto et Raimodi uxori ejus, atque Vulrico filio eorum, quasdam res monasterii sui in villis Odenti et Offenensi.
Mos est lex, licet non scripta, et usu jam communi pro lege tenetur, ut de rebus ecclesie quibuslibet, etiam secularibus, per scripture auctoritatem aliquid sub censu concedatur. Quapropter noverint omnes, presentes scilicet et futuri, quia domnus Maiolus, venerabilis pater, quasdam res ad Cluniacum pertinentes monasterium, per consensum omnium fratrum, cuidam viro illustrissimo, nomine Teudberto, ac uxori ejus Raimodi, filioque eorum, nomine Vulrico, per testamentum delegavit. Sunt autem ipse res in pago Matisconensi atque Lugdunensi site: hoc est alodum de Odenti villa, cum vineis et terris et pratis omnique sua integritate, sicut ipse memoratus Teudbertus Sancto Petro contulit; alodum etiam qui est in villa Offenensi, cum vineis et terris, sicuti Abbo, qui extitit noster donator, tenuit. Has ergo res denominatas prefatus abbas atque fratres concedunt ipsis, ut quamdiu vixerint teneant et possideant, et ut obierit Teudbertus, statim alodus de Offeninco villa ad Cluniacum perveniat; similiter etiam et ille de Odento, post finem vitæ eorum, ad ipsum locum deveniat; in censu etiam omni anno pro terris utriusque duos solidos denariorum persolvant, et ut semper et omni tempore vite eorum hæc precaria stabilis permaneat, manibus subterfirmavimus fratribusque corroborari precepimus.
(Au dos:) Precaria Tehutbert, Lugdunensis et Matisconensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung