CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0920     View  [Back]
Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, dat in precaria, Ornado et uxori ejus Vuillæ, ecclesiam sancti Vincentii quam Raculfus sancto Petro contulit.
Quotienscumque aliquibus hominibus de rebus ecclesiasticis aliquid conceditur, ita condecet litteris corroborari, ut in posterum valeat inconvulsum permanere. Unde notum esse volumus omnibus hominibus, quia dum esset domnus Maiolus abbas ac fratres apud Cluniacum cœnobium, venit ante eorum presentiam quidam vassus, nomine Ornadus, humiliter deprecans quatinus dignaretur prefatus pater ei et uxori ejus, nomine Vuille, conferre qandam (sic) ecclesiam quæ est in honore Sancti Vincencii, que est sita in pago Lugdunensi, quam Raculfus Sancto Petro pro anime suæ remedio contulit. Cujus petitionem benigne suscipiens, contulit eis prefatam capellam, cum omnibus suis appenditiis, ut quamdiu hi duo advixerint teneant et possideant, et post eorum discessum, ad Cluniacum locum perveniat. In vestitura etiam donant colonicam unam quæ est in pago Cabilonensi, ac in villa Varinnas posita, cum omnibus suis pertinentiis, campis scilicet, vineis, pratis, silvis, aquis, totum ad integrum; et post hac die de ipsa colonica faciant in omnibus quicquid facere voluerint. Et ut firmius hæc precaria vigorem obtineat, predictus pater propriis digitis firmavit ac ceteris corroborari rogavit.
(Au dos:) Precaria Raculfi in pago Lugdunensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung