CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0921     View  [Back]
Notitia werpitionis cujusdam alodii in villa Celosia monasterio Cluniacensi ab Ebbone milite factæ.
Notitia seu vuirpitio que facta est apud Cluniacum monasterium publice. Venit quidam miles, nomine Ebbo, ad ipsum cœnobium, causa orationis, limina apostolorum Petri et Pauli invisere cupiens. Unde nutu Dei correptus atque permotus, abiit in conventu omnium fratrum qui residebant, secundum morem monasticum, in constituto capitulo. Erant autem quamplures ibi fratres ad hoc spectaculum congregati, tam senes quam etiam juvenes: Balduinus scilicet, Vivianus, Ingelbertus, Hugo, Leutbaldus, Humbertus, Aymannus, Teodoricus, Vuitbertus, Toringus, Malguinus, Bertrannus, Achedeus, Oddo, Rodulfus, Alduinus, Bernardus, Girardus, Hunebaldus, ac domnus Amalfredus canonicus. In conspectu horum omnium ac reliqua multitudine caterva monachorum, ob amorem omnipotentis Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, et pro remedio anime suæ atque omnium parentum suorum, postposuit omnem querelam et querimoniam quam habebat adversus locum Cluniacum, et adversus monachos inhibi commorantibus, de alodo qui conjacet in comitatu Viennensi, qui vocatur Celosa; et ut nullus infans, nullus propinquus aut consanguineus seu affinitate conjonctus, adversus hanc vuirpitionem ab hodierna die et in reliquo tempore possit aliquam litem seu nausiam generare, ipse propria manu subterfirmavit, testibusque tradidit roborandam. Signum Ebbonis, qui vuirpitionem istam fieri et firmare rogavit.
(Au dos:) Noticia werpitionis Ebbonis in villa Belosa, Viennensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung