CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0924     View  [Back]
Charta qua Vuichardus confert monasterio Cluniacensi terram quam Bernardus et Vuichardus dederant sibi in filioladium in villa Buferias, vineamque in villa Bainas addit.
In nomine sanctæ et individue Trinitatis. Notum sit omnibus christianis fidelibus, quod ego Vuichardus, pro anime meæ remedio, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de mea hereditate in villam Buferias, sitam in pago Augustodunensi: hoc est terram quam mihi Bernardus et Vuichardus in filoladium; et in alio loco, in villa Bainas, unam vineam ubi Rodbaldus manet. Facio autem anc donationem in tali conventu, ut sine ulla contradictione ab odierno die teneant monachi et possideant, et ut post discessum meum me monachi sepeliant. Hugonis, Atonis, Oddonis. De illa quoque hereditate quam abebam contra illos in querelam, terra Vuinebaldi et fratrum ejus, ab odie et deinceps dimitto et reddo, ut nec ego, nec ullus fratrum meorum ulterius calumniare presumat. S. Wichardi, qui anc donacionem fieri precepit firmarique rogavit. S. Ugoni et Vuillelmi, fratrum ejus. S. Aydoardi. S. Uberti. S. Atoni. S. Letardi. S. Bernardi. S. Rodulfi.
(Au dos:) Vuichardi in Buferias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung