CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0925     View  [Back]
Charta qua Arduinus præpositus et nepotes ejus Arduinus et Rostagnus cedunt monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Baudilii in Ælisio.
Sacrosanctę Dei Cluniensis ęcclesię que est dicata in honore sanctorum Petri et Pauli, ubi domnus Maiolus abba, una cum norma monachorum prodesse videtur. Nos igitur, in Dei nomine, Arduinus prepositus et nepotes sui Arduinus levita et Rostagnus, fratres, cogitavimus, Deo opitulante, ut si pro comuni utilitate, videlicet defunctorum parentorum nostrorum redemptione et criminum nostrorum absolutione, necnon pro statu et divina remuneratione, ex prediis nostris ędes Dei et sanctos, videlicet amicos suos, pro posse honoraverimus, beatitudinem quam spondit nos adepturos nullatenus titubabimus, dicente Christo Domino nostro: «Date et dabitur vobis;» et iterum: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis;» et Psalmista: «Et precium animę suę laboravit;» et cetera. Quamobrem cedimus predictę Dei ecclesię et prefatis sanctis aliquid de hereditate nostra: hoc est ecclesiam Sancti Baudilii cum tellure quę in circuitu ipsius basilice est, quę habet fines et terminationes ab oriente terra Vuidonis, ab occidente de ipsa hereditate medium plantum quem Leotardus et Oddo edificant, a septentrione via publica, a meridie de ipsa predia campus quem Leotardus excolit; iterum campum supra ipsam ecclesiam, a solis ortu, sicut congeries lapidum designat, ab aquilone, in meridie, ab ocasu et ex omni parte sicut nos ipsi designavimus de ipsa hereditate, de via usque in semitario. Cedimus denique in ipsa villa, in loco ubi dicitur in Insula, ex terra culta et inculta, ad sex usque mansos valente et molendinum unum. Est autem prelibata hereditas in pago Valentinense, in agro Elisiense, in ipso Ælisio: hoc sunt vineę, campi, silve, fontes, prati, pascue, arbores frugiferi et infrugiferi, quantum in suprascriptos terminos designando inclusum est, excepto vinea Auxentii, sed et mansos prefatos, sicut superius dictum est, damus jam dictę sanctę Dei Clugniensis ecclesię presignatisque sanctis Petro et Paulo apostolis, quatenus prenominata edes Sancti Baudilii reedificetur, et ibidem habitatio monachorum congregetur; et amodo et in seculum habeant habitatores predictis ecclesiis facultatem, sicut de aliis rebus ecclesiasticis. Sig. Arduini et nepotum suorum, Arduini levite et Rostagni, fratrum. S. Anastasia. S. Fredrici. S. Monaldi, Arduini fratris, levite, Sigifredi, Ermengarde, Gaucende, Nonia, Duranni, Gaurucunio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung