CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0926     View  [Back]
Charta qua Warnerius, præpositus Cluniacensis, notum facit se terram sancti Petri in Besorniaco ad medium plantum Adalgiso dedisse.
Omnibus Dei fidelibus notum sit, quod ego Warnerius, prepositi officium gerens in loco Cluniaco, dono cuidam homini Adalgiso, in Besorniaco, ad medium plantum, aliquid de terra Sancti Petri, ut illam melius, si potuerit, edificet et illam teneat et possideat quandiu vixerit. Postea vero quam dies ultimus advenerit, cum omni integritate terra ipsa et omne edificium quod in ipsa edificaverit ad Sanctum Petrum et ad supradictum locum revertatur. Fuit quoque nobis cum Adalgiso tale conventum, ut quando dies sibi suppremus acciderit, locum sepulture in supradicto loco habeat, tali ratione ut, si possibile sibi fuerit, decem solidos pro anima sua donet, et si non potuerit, pro quinque solidis illum sepeliant. Et postea nullus ejus filius vel propinquus in ipsa terra aliquid requirat. Si vero contigerit ut ipse in exteras terras finiat, denominata terra ad locum supranominatum ex integro revertetur, et unum filium ejus post mortem suam pro hoc conventu sepeliant. Volumus ut in helemosina hac partem et societatem mulier sua Bertrada et filii sui et omnes parentes, tam vivi quam mortui, habeant.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung