CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0928     View  [Back]
Charta qua Willelmus et uxor ejus Gertrudis dant monasterio Cluniacensi quasdam res in pago Duensi.
Summi et eterni regis, et cetera. Ego Willelmus et uxor mea Gertrudis, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Duensi, in villa Vixilai, mansum Gunduini cum omnibus apendiciis suis et quantum in ipsa villa habere videor; ęcclesiam etiam de Garcingas et Montem Acutum et Valetam, et quantum ibi habere videor, excepto franchisia Dodonis; alium mansum quem debet mihi dare Wigo, frater meus, in scamium propter terciam partem ipsius ęcclesię. Ego vero Gertrudis, ex mea parte, tres mansos in villa Curte Franzoni; terminat autem ipsa terra a mane Maia et Talagunt, a medio die villa Mont, a sero Curtivais et Civida. Eo tenore, quandiu vixerimus, teneamus, et in vestitura unum mansum de tribus; et postea huic loco perveniat. Testes hujus rei Vuido, filius ejus, Vuigo vicecomes, Bernardus, Eldinus, Gaucerannus, Vuichardus, Stephanus, Rodulfus, Bernerius, Rodbertus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung