CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0930     View  [Back]
Charta qua Elisabeth dat monasterio Cluniacensi medietatem ecclesiæ sanctæ Mariæ et alias res in villa Nurolis.
Ego, in Dei nomine, Elisabet cedo Domino Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis, pro redemptione anime mee et anime senioris mei Ugonis, videlicet medietatem de ęclesia Sanctę Marię Nurolis, et omnia quę ad ipsam ęclesiam videntur pertinere, quę meo jure deveniunt. Dono etiam unum mansum in villa supradicte eclesie, quem tenet Bilinus et filii ejus, et mansum quem tenet Titgerius, et alium quem tenet Stephanus et filii ejus, et quę in supradicta villa habere videor, tam in servis, ancillis, quam in silvis, pratis, vineis, aquis, terris cultis et incultis. Dono et unum dimidium mansum quem tenet Ebraldus de Camino, et medietatem alterius mansi quem tenet Alcherius in Paludis, et terram de Plantis, set et beneficium quod Vitalis tenet, ut ab hac die in vestro dominio deveniat. Si quis vero huic donationi contradicere voluerit, sit pars ejus cum diabolo in inferno usque ad congruam satisfactionem et emendationem veniat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung