CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0932     View  [Back]
Charta qua Witbertus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Cirgos vineamque in villa Wissandone.
Divina misericordia et clementia consulens humanę fragilitati, precipit unicuique mortalium quatinus de bonis temporalibus sibi concessis adquirant sibi perpetuum et ęternum regnum; quantum quippe conditioni humanę valeat helemosinarum largitio ipse conditor narrat, dicens in Evangelio: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut vos recipiant in gaudiis sempiternis;» et quia «divitię divitum ipsorum animarum redemptio est;» atque «animam non permittit helemosina in tenebris ire, quoniam sicut extinguitur aqua ignis, sic etiam elemosina peccatum.» Quapropter ego Witbertus, in Dei nomine, in maxima infirmitate positus, pro animę meę et omnium parentum meorum remedio, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de mea hereditate, quę sita est in episcopatu Matisconense, in villa Cirgos, videlicet unum mansum cum omnibus quę ad ipsum aspiciunt; qui terminatur a mane via publica, de alia parte terra Francorum, a sero terra Constantii. Dono etiam unam vineam in villa Wissandone sitam, quę terminatur a cirtio terra Sancti Petri, de alio latere via publica. Vocant autem ipsum locum ubi ipsa vinea est, nomine Rosetum. S. Wiberti, qui hanc cartam scribere jussit et ipse firmavit. S. Hugonis, S. Gisleberti, S. Bernardi, S. Jozeranni, filiorum ejus. S. Wichardi. S. Artaldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung