CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0934     View  [Back]
Charta qua Rainannus et uxor ejus Raineldis atque filius eorum Robertus dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Prisciaco, etc.
Ego igitur, in Dei nomine, Rainannus et uxor mea Raineldis et filius noster Rotbertus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matiscensi, in villa Prisciaco, videlicet campum unum quem vocant ad Campellos; et terminatur de una fronte via publica, de alia similiter, de tertia terra Martini, de IIIIta silva Favercensi. Et donamus in silvam quam vocant Favercensem, medietatem de ea parte quam habeo in ea. Dono etiam in silvam quam vocant Dundam, medietatem de ea parte quam in ea habeo. Dono etiam de silva qua[m] vocant ad Ascensum de Posiaco, medietatem quam ibi habeo. Dono et unum campum qui est situs juxta supradictam silvam. Dono et alium campum qui est situs juxta Montem Domardum, juxta duas silvas; cunctamque terram quę fuit Josel dono; et de omnibus quę poterimus ad nostrum dominium redigere, medietas sit Sancto Petro, quesitum, ad inquirendum, totum ad integrum, et faciant rectores Sancti Petri quod voluerint. S. Rainanni et uxoris ejus Raineldis et filii ejus Rotberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Petri. S. Duranni.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung