CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0935     View  [Back]
Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, dat in precaria Davidi presbytero et filiis ejus Rotberto et Rannaldo mansum indominicatum in villa Seia.
Mos est lex, licet non scripta, et usu jam communi pro lege tenetur, ut de rebus ęcclesię quibuslibet etiam secularibus per scripturę auctoritatem aliquid sub censu concedatur. Quapropter noverint omnes tam futuri quam presentes, quia dunnus Maiolus, venerabilis abbas, quasdam res ad Cluniacum pertinentes cuidam presbitero, nomine David, ac duobus filiis ejus, Rotberto et Rannaldo, per testamentum delegavit. Sunt autem ipsę res sitę in pago Matisconensi, in villa Seia; hoc est mansum unum indominicatum, cum curtili ac vinea simul tenente, cum omnibus apenditiis suis, vineis, terris, pratis, omnique sua integritate, sicut ipse David Sancto Petro tradidit. Has ergo res denominatas prefatus abba et fratres concedunt ipsis, tali conditione ut quandiu ipsi tres vixerint, teneant ac possideant; post mortem autem eorum ad Cluniacum revertantur; in vestitura vero omnibus annis, in festivitate sancti Petri, XII denarios persolvant. Et ut semper hęc precaria firma permaneat, manibus nostris subterfirmavimus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung