CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0936     View  [Back]
Charta qua Boso notum facit se duas vineas in parochia sancti Ferreoli, in pago Viennensi, monasterio Cluniacensi dedisse.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei dicato, sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, quod est situm in pago Matisconensi, vocabulo Cluniacus. Noverint igitur universi fideles, quod ego Boso pro amore Dei et animę meę remedio et parentum meorum, dono aliquid ex rebus meis quę mihi ex parte matris meę jure obvenerunt, Deo et sanctis apostolis ejus, et ad prefatum locum, quod donnus Maiolus, venerabilis abbas, regere videtur; et sunt sitę ipse res in pago Viennensi, in parrochia Sancti Ferreoli, ultra fluvium Rodanis, et sunt vineę duę. Una terminat de uno fronte, a mane terra Sancti Mauricii et Ingelardi, et in alio latus similiter ad ipsum Ingelardum et Sancti Mauricii et rivo volvente, et in alio latus et alio fronte terra Rainildis et Annane. Alia vinea terminat crosa et via publica, in alio fronte terminat usque ad verticem montis, item in alio latus et in alio fronte ad ipsos heredes. Hęc omnia dono a die presenti ad jam dictum locum, et faciant ipsius loci habitatores de ipsis rebus quicquid facere voluerint in omnibus. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, aut ego ipse, aut ullus de heredibus meis, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judicaria potestate, cui litem intulit auri libras duas componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Signum Bosoni, qui fieri et firmare rogavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung