CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0937     View  [Back]
Charta qua Winierius et uxor ejus Osanna dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Trivis vineamque in villa Dumbinas.
Veridica Salvatoris voce monemur, qua dicitur: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego Winierius et uxor mea Osanna donamus Deo et apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Augustidunensi, in villa Tirvis, in agro Mediolanense, quicquid ibi visus sum habere, totum ad integrum trado ad predictum locum, a die ista et deinceps, pro remedio animę meę; terminat a mane terra Francorum, a medio die et a sero via publica, a cercio terra Leotaldi. Et in alia villa Dumbinas, in comitatu Matisconense, dono de vinea perticas duodecim, eo tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam; post meum discessum ad jam dictum perveniat locum; terminat autem a mane et a cercio via publica, a medio die et a sero terra Francorum. Si quis hanc donationem calumniare voluerit, argenti L solidos persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat. In Francia villa, dono in commutatione, in agro Briendone, curtilum cum vinea simul tenente; et in alio loco campum unum totum et integrum; terminat vero ex omni parte terra Sancti Petri. Signum Winierii et uxoris ejus Osanne, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Gentii, Gausberti, Aimoni, Aldrannis, Atonis, Dominici et Manguodi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung