CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0940     View  [Back]
Charta qua Aschericus sacerdos dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Chivinonico.
Dominus ac Salvator noster salutem humani generis congaudens et semper in omnibus previdens, hoc munus et genus remedii contulit sua gratuita pietate, ut ex rebus caducis atque infimis mansura et sine fine constans vita possit absque dubio acquiri. Quapropter ego Aschericus, sacerdos, hanc vitam inmarcescibilem cupiens totis viribus promereri, dono Deo et sanctis apostolis ejus, Petro et Paulo Cluniacensis cenobii, cui donnus Maiolus, abbas, preesse videtur, aliquid ex rebus meis quę sunt in pago Augustidunense, in agro Sidonicense, in villa Chivinonico, mansum videlicet indominicatum, cum vinea et omnibus pertinentiis, scilicet vineis, terris, curtiferis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, et omnia quę in ipsa villa visus sum habere, quesitum atque nundum acquisitum, pro animę meę ac patris mei seu matris meę remedio. Terminatur vero a mane vinea Ainardi atque Odoni, a medio autem die vinea Emme ac Walterii, a sero via publica, a cercio via publica et terra Odoni. Infra istas terminationes, omnia, ut supradiximus, pro animarum nostrarum salute donamus. Si quis vero hanc donationem, quam libenter facimus, calumpniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis atque jam dictis incurrat apostolis, et ne inmunis se evasise credat, auri libras quinque componat. Carta vero ista firma atque inconvulsa omni tempore permaneat. Actum Cluniaco monasterio. S. Ascherici, sacerdotis, qui fieri et firmare rogavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung