CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0943     View  [Back]
Charta qua Ermenardus et uxor ejus Leocadia et cæteri, notum faciunt se curtilum in villa Escozolas monasterio Cluniacensi vendidisse.
Ne percurrentibus annis traderentur oblivioni quę nostris temporibus gesta sunt, adnotare curavimus litteris. Notum sit igitur cunctis sanctę ęcclesię filiis, presentibus scilicet atque futuris, quod nos Ermenardus videlicet cum uxore sua Leocadia, et Ermenbertus cum conjuge sua Dominica, et Ainus cum sua Lantrudis, et Dominicus atque Bernardus, vendimus monachis Sancti Petri Cluniacensis cenobii aliquid de rebus nostris in villa Escozolas constitutis: hoc est curtilum cum omnibus appenditiis, campis scilicet, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, pro III solidis damus. S. Ermenardi et Ermenberti et Aini et Dominici et Bernardi, qui venditionem fecerunt et firmare rogaverunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung