CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0945     View  [Back]
Charta qua Pontius res suas in villis Aquidanis, Fraxino et Monte Meano, in comitatu Trecassino, monasterio Cluniacensi dat.
In nomine Dei summi. Pontius, omnium servorum Christi infimus, divina adtestante Scriptura, novimus quod de rebus temporalibus, si bene dispensentur, sempiterne justitię comparetur. Quod bene mente pertractans audiensque euvangelici tonitrua dogmatis clamantia: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis,» et quod prudens pater prudenti filio intulit, dicens: «Helemosina a morte liberat et non permittit hominem ire in tenebras;» et nonnulla alia, que series tantorum conclamat virorum, Deum ac redemptorem eum glorificans, qui michi corpus et animam gratuita pietate concessit, et me nonnullis subsidiis humane paupertatis constipavit, mecum dignum fore censui, si pro anime mee remedio, cenobio Cluniensi, quod est constructum in pago Matisconensi, in veneratione Petri et Pauli, sub regimine domni et reverentissimi Maioli abbatis, et ideo terrenam hereditatem jam dictis apostolis tribuo, ut ipsi mihi veniam peccatorum suis orationibus impetrent apud Deum, et in die exitus mei ab hoc seculo, a potestate Satane eripiant. Hec autem hęreditas, quam predicto cenobio Cluniensi dono, est sita in comitatu Trecassino. In primis villa unam quę dicitur Aquidanis, totam ad integrum, exceptis duobus mansis, in uno manso habitat Gunterius, in alio Ermenerius. Dono etiam aliam villam quę dicitur Fraxinus, cum omnibus apendiciis suis. Dono etiam villam tertiam quę dicitur Mons Meanus, cum omnibus apendiciis suis, campis, pascuis, pratis, silvis, farinariis, aquis aquarumque decursibus, vircareis, exitibus et regressibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Faciantque rectores Sancti Petri ab hodierna die quicquid voluerint. Si quis autem contra hanc donationem litem vel calumpniam intulerit, nisi cito ad emendationem venerit, omni maledictioni subjaceat, sitque pars ejus cum his qui dixerunt Domino: «Recede a nobis;» cum Juda etiam, traditore Domini, in infernum mergatur; cogente vero judicaria potestate, auri libras viginti exsolvat, et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum Pontii, qui donavit et firmari rogavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung