CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0946     View  [Back]
Charta qua Fredenos et filius ejus Constantius dant monasterio Cluniacensi partem suam villæ Arpaiaci.
Sacrosancto et exorabili loco, Cluniensi monasterio, cui preest donnus Maiolus abbas. Ego, in Dei nomine, Fredenos et filius meus Constantius donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus quę sunt site in pago Matisconensi, in villa et in agro Arpagiaco, totam nostram partem ad integrum, nisi hoc tantum de Lia, quod mihi reservo. Fratres autem supradicti cenobii ab hodierno et deinceps faciant quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hoc donum exosus vel contrarius cognitus fuerit, non valea[t] perficere quod cupit, sed coactus auri libras III persolvat, et dehinc firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facio autem hanc donationem pro anima mea, patris matrisque, necnon fratrum et sororum, et omnium parentum meorum, ut nobis in commune proficiat. Actum Cluniaco publice. Signum Fredenos et filii sui Constantii, qui hoc donum fecerunt et firmari rogaverunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung