CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0947     View  [Back]
Charta qua Bernardus, consentientibus uxore et filiis suis, dat monasterio Cluniacensi quatuor campos in villis Maaliaco et Lornan.
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Bernardus, in extremis vitę positus, dono aliquid de hereditate mea ad locum Cluniensem, qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi donnus Maiolus, abbas, gregem a Deo sibi commissum strenuissime gubernare videtur, cum consensu uxoris meę Emeltrudis et filiorum meorum Iberti, Joceranni atque Heldini, sperans me consequi veniam omnium delictorum. In villa scilicet quę vocatur Maaliacus continetur, hoc est tres campos; terminantur ipsi campi a tribus partibus terra Sancti Petri, a meridie Francorum. Dono etiam duas perticas de terra in eadem villa, et cinguntur ab omni parte terra Sancti Petri, a mane vero terra Gausberti; et in eadem villa alium campum; et cingitur a mane via publica, a meridie terra Sancti Petri, a sero terra Francorum. Dono insuper et alium campum in villa quę vocatur Lornan, et cingitur ita ipse campus: a mane terra Francorum, a meridie terra Sancti Petri, a sero via publica. Facio etiam vuirpitionem de omnibus querelis quibus contra monachos habebam, ut nullus de heredibus meis ab hodierno die ullam eis inferat calumpniam vel contrarietatem, neque uxor mea Emeltrudis, neque filii superius nominati. Si quis hanc donationem irritam facere voluerit, sciat se omnipotentis Dei incursurum [iram] et omnium sanctorum ejus, nisi congrua emendatione satisfecerit. S. Emeltrudis, uxoris meę, quę hanc cartam fieri rogavit et firmavit. S. Igberti, Joceranni, Heldini, Gisleberti, Duranni, Ade, Benedicti, item Benedicti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung