CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0951     View  [Back]
Charta qua Johannes, consentiente uxore sua Rotrude, vendit monachis Cluniacensibus partem vineæ in villa Bierias.
Notum sit omnibus christianis, quod ego Johannes vendo monachis Cluniensibus, Warnerio scilicet et Balduino et Eymardo, atque donno Maiolo, abbati eorum, de una vinea partem quę mihi obvenit, pro solidis VIII; et faciant quicquid voluerint. Quę vinea est sita in pago Matisconensi, in agro Galoniacensi, in villa Bierias; et terminatur a mane et a cirtio terra Sancti Petri, a meridie Bernonis, a sero Sancti Petri. Qui autem contradicere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed cui litem intulerit auri unciam persolvat, et deinceps venditio ista firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco. S. Johannis, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotrudis, uxoris ejus, quę consensit. S. Anselmi. S. Arnulfi. S. Adam. S. Antonii. S. Erimari. S. Johannis. Balduinus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung