CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0953     View  [Back]
Charta qua Josmarus et uxor ejus Aldoara dant monasterio Cluniacensi colonicam et mansum in villa Carenzolas.
Notum sit omnibus christicolis, tam presentibus quam futuris, quod ego Josmarus et uxor mea Aldoara, pro amore Dei et bona voluntate, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, unam calonicam et unum mansum, cum omnibus apenditiis suis, in villa Carenzolas, cum curtiferis, vi[r]chariis, vineis, campis, silvis, pratis, arboribus, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum cum omni integritate et omni libertate, et faciant monachi Clunienses quicquid voluerint. Qui autem eis contradixerit, anathema sit. Sunt autem hæ res sitę in pago Ostudunensi, in agro Masaonensi, in supradicta villa. Signum Josmarus et uxor sua Aldoara, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Durannus. S. Adalelmus. S. Johannes. S. Heldinus. S. Jospertus. S. Girbaldus. S. Grinbertus. S. Adaldrannus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung