CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0955     View  [Back]
Charta qua Odo dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Miseriaco.
Quantum intellectus mensque humana potest sagaciter pensare atque sollerti indagatione perpendere, nihil amplius debet in hujus seculi lucem de gaudiis fugitivis lucrare, quam quod de rebus suis locis venerabilibus in alimoniis curetur inpendere. Quapropter ego Oddo, reminiscens pondus meorum criminum, dono aliquid ex rebus meis Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum; hoc est mansum et cuncta quę ad ipsum pertinent, et pratum in villa Miseriaco. Ea autem ratione hanc donationem facio, ut quandiu vixero mansum teneam; pratum in vestitura ad presens concedo; post obitum vero meum, omnia ad Sanctum Petrum perveniant. S. Odonis, qui donavit et ipse firmavit. S. Girbaldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung