CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0957     View  [Back]
Charta qua Constantius dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Corteromanisca.
Divina pietate legumque auctoritate sancitum est ut de terrenis rebus celestia adquirere debeamus. Quapropter ego Constancius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi dunnus Maiolus abba preesse videtur, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in agro Casniacense, in villa Corteromanisca, hoc est unum curtile, cum vinea et cum campo simul tenente; et terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Stephani, a sero Live qui per estum siccat, a cirtio via publica. Et dono in ipsa villa unum campum modiada I; et terminatur a mane terra Sancti Eugendi, a medio die et a sero via publica, a cirtio silva de ipsa hereditate. Et dono unum pratum terminatum a tribus partibus terra Sancti Eugendi, a cirtio Ademari. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono atque transfundo, et faciant predicti loci monachi quicquid voluerint. Qui autem contradicere voluerit, auri libras III persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Constancii, qui donavit et ipse firmavit. S. Racheldis. S. Arbaldi. S. Petri. S. Johannis, levitę. S. Ademari. S. Eurardi. S. Johannis. S. Constantini.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung