CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0959     View  [Back]
Charta qua Monachi Cluniacenses et Milo uxorque ejus Ermengardis commutant inter se quasdam terras in villis Lochiaco et Poliaco.
Cunctis fidelibus notum esse volumus, quia complacuit donno Maiolo abbati ceterisque fratribus Cluniensis monasterii, necnon cuidam militi, nomine Miloni, et uxori ejus Ermengardi, ut quasdam terras inter se commutarent; quod et ita fecerunt. In primis igitur donat donnus Maiolus, abbas, ceterique fratres Clunienses ipso Miloni et uxori ejus Ermengardi, in pago Matisconensi, in villa Lochiaco, in agro Fusciaco, vineam cum mansione simul tenente; quę terminatur a mane terra Hugonis, a medio die terra Sendeleni et terra Hugonis, a sero via publica, a cirtio terra Walonis. Et item donat in ipsa villa aliam vineam quę terminatur a mane via publica, a meridie et a sero terra Constantini, a cirtio terra Leothardi. Econtra Milo et uxor ejus Ermengardis donant abbati Maiolo et monachis quendam curtilum cum vinea in pago Matisconensi, in agro Fusciaco, in villa Poliaco; qui terminatur a mane et a cirtio via publica, a meridie et a sero terra Sancti Petri. Infra istos terminos, unusquisque teneat quod suum est, et faciat quod facere voluerit. S. Milonis et uxoris ejus Ermengardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Hugonis. S. Arnulfi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung