CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0963     View  [Back]
Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, dat Duranno et uxori ejus Osannæ duos campos ad medium plantum in Vetus Molinum.
Domino fratres monachi Clunienses et ego Maiolus, abbas, Duranno et uxori ejus Osannæ donamus duos campos ad medium plantum, qui sunt siti in pago Cavilonensi, in fine Rufiacensi, in Vetus Molinum vocatur. Unus terminatur de duobus lateribus terra Ebreorum, de una fronte via publica, de alia coturno. Alius terminatur de uno latere et una fronte contor, de alio latere terra Sanctę Marię, de alia fronte via publica. Facimus autem hanc donationem, ut dictum est, ad medium plantum usque ad V annos, quibus expletis, una medietas ipsis remaneat, nobis alia deveniat. Qui autem contradixerit, auri unciam componat, et inantea hęc carta firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in atrio Sanctę Marię. Sed et hoc tali ratione facimus, ut si ipsi suam partem volunt vendere, nobis permittant velut aliis redimere. S. donni Maioli et ceterorum fratrum, qui hanc donationem fecerunt. S. Bernardi. S. Giraldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung