CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0964     View  [Back]
Charta qua Johannes et uxor ejus Arberga atque filii eorum dant monasterio Cluniacensi medium plantum in monte sancti Petri.
Ego Johannes et uxor mea Arberga et filii mei Bernardus, Andreas, Josbertus, ad locum Cluniacum, domno Maiolo abbati et ceteris monachis donamus aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisscensi, in agro Galoniacensi, in Monte Sancti Petri, hoc est medium plantum unum, quod terminatur a mane et a circio terra Sancti Petri, a meridie via publica, a sero terra Johannis. Infra hos terminos totum donamus Sancto Petro, eo tenore ut quandiu vivimus usumfructuarium inde habeamus, et post nostrum obitum ad Sanctum Petrum in pace revertatur, nemine contradicente. Si quis contradixerit, tres libras de auro componat, et inantea firma permaneat, constipulatione subnixa. Actum in atrio Sancti Petri. Signum Johannis et uxoris ejus et filiorum ejus, qui donationem istam fecerunt et firmari rogaverunt. S. Balduini. S. Josberti. S. Richardi. S. Berardi et aliorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung