CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0965     View  [Back]
Charta qua Raimbertus et filii ejus vendunt monasterio Cluniacensi campum in villa Caismiaco.
Dilecto abbati domno Maiolo et ceteris fratribus de Cluniaco. Ego Raimbertus et duo filii mei, Constantius et Guido, vendimus aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Matiscensi, in agro Viriacensi, in villa Caismiaco. Est autem campus unus qui terminatur a mane et a sero via publica, a meridie terra Dodonis, a circio terra Sancti Petri. Pro hoc campo accipimus a jam dictis monachis precium quod inter nos convenit, videlicet tres solidos, ut ab hac die et deinceps ipsum teneant et possideant campum, nemine contradicente. Si quis contradixerit, auri unciam componat, et inantea venditio ista firma permaneat, constipulatione subnixa. Actum publice, apud Petronam villam. Signum Raimberti et filiorum ejus, Constancii et Guidonis, qui istam venditionem fecerunt et firmari rogaverunt. S. Silardi. S. Sansonis. S. Ainardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung