CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0969     View  [Back]
Charta qua Vulricus dat in sponsalitio, Tetradæ, uxori suæ, quasdam res in villa Aiono.
«In principio creavit Deus celum et terram, et creavit in ea ominem ad imaginem et similitudinem suam. Quod Deus junxit omo non separet, et erunt duo in carne una.» Dulcissima id est bene cupientissima esponsa mea, nomen Tetdrada. Ego, in Dei nomen, Vulricus, per consilium Ubertus prepositus, vel per consilium parentorum nostrorum amborum tibi esponsavi, et, si Domini placuisset, ad legitimum conjugium tibi sociari volo; in pro eo dono tibi aliquit de res meas, que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Voriacense, in villa Aiono vocat, in pro eo dono tibi campis, vineis, pratis, una medietate tibi dono; et dono tibi, tradimus adque transfundimus, et facies post unc diem quidquid facere volueris, nullum contradicentem. Si quis vero, minime fieri, si ego ipsi, au ullus de eredibus meis, au ullus omo, au ulla emissa persona, qui contra anc interdice aut calomniare voluerit, uncia de auro componat, et inantea firma estabilis permanead, constipulacione supnixa. Actum Aciaco vico pullice. S. Vulricus, qui dotalium istum fieri et firmare rogavit. Hubertus, qui in omnibus consensit. S. Girolt. S. Marlenus. S. Bussilius. S. Vulrio. S. Letbalt. S. Elbert. S. Arricus. Ego Adalbertus presbiter scripsi, datavi die mercoris, in mense januarii, primum annum regnante Loterio rege.
(Au dos:) Sponçalicium Vulrici in Aiona.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung