CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0971     View  [Back]
Charta qua Razmodis matrona et filii ejus Stephanus et David dant monasterio Cluniacensi vineam cum prato in villa Prudulingia.
Sacrosanctæ Dei ecclesiæ quæ est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli monasterio Cluniaco, qui est scitus in pago Matisconense, ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur. Donamus nos pariter Razmodis matrona cum infantibus meis idem nominibus Stephanus et David, aliquid ex reditibus nostris [in] locum sepulture, hoc est vinea cum prato quod est situm in pago Matiscense, in agro Icgiago, in villa Prudulingia; et habent fines vel terminationes idem pratus a mane terra Sancti Petri, a sero terra de ipsa hereditate, a medio die rivo currente; a sertio terra Sancti Petri; et vinea terminatur per totum in circuitu terra Sancti Petri. Hanc autem vineam tali tenore donamus, ut quamdiu vixerimus una medietate teneamus; post nostrum quoque discessum, unaquæque pars simul cum ipso corpore ad ipsum locum perveniat. Si quis autem hujus donationis cartam scindere vel calumniare voluerit, omnino non valeat vindicare quod repetit, cogente etiam potestate judiciaria, auri libra una cui litem intulerit persolvat, et deinceps ista donatio ad nos libentissime facta firma omni tempore permanead, cum stipulatione subnixa. S. Stephani. S. Raynol. S. Aldoeno. S. Adalranno. Frater Amalguinus scripsit, datavid vice cancellarii rogatus, pridie kal. martis, V feria, anno primo regnante Lothario rege.
(Au dos:) Carta Ratmodis. - Raimundi in Privilingas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung