CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0974     View  [Back]
Charta qua Ermoaldus, consentiente uxore sua, dat monasterio Cluniacensi curtilum in villa Maciriaco.
Sacrosanctę ac venerabili ecclesię que vocatur Cluniacus, qui est situs in pago Matisconense, et est constructus in honore Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi venerabilis donnus Aimardus abbas, cum monachis suis, Deo militare videntur. Igitur, in Dei nomine, ego Ermoaldus, consentiente uxore mea, in exitu anime meę tractavi casum humanitatis, ut pius Dominus veniam michi prestare dignetur de peccatis meis. Iccirco {corr: Idcirco} cedo ad ipsum monasterium jam dictum aliquid de rebus meis que sunt in villa Maciriaco, hoc est curtilum cum supraposito et vineam simul tenente. Si quis vero, si ullus homo aut aliqua intromissa persona, que contra hanc donationem calumniare presumpserit, iram Dei omnipotentis et sancti Petri incurrat et hec donatio firma stabilisque permaneat. S. Stephani, Amalbertus, Adalardus, Odila qui donationem istam in elemosinario usu donaverunt et fi[r]mari rogaverunt. Stephanus et Amalbertus fidem fecerunt de legittima carta et firmaverunt. S. Adaloni. S. Albaldi, Gauselmi. S. Benedicti. S. Girberti. S. Gontardi. Ego frater Boso scripsi, datavi die dominico, in mense martio, anno primo regnante Lotthario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung