CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0977     View  [Back]
Charta qua Walterius presbyter dat monasterio Cluniacensi curtilum et vineam in villa Marchisolio.
Sacrosancto monasterio de Cluniaco Sancti Petri, cui donnus Aimardus preest. Ego Vualterius, presbiter, bona voluntate ductus, pro amore Dei et pro remedio animę meę et parentum meorum, vel pro beneficio sepulturę meę, dono curtilum unum, cum superposito, et vineam unam in pago Matisconensi, in fine Fabriacensi, in villa Marchesoilo, ubi ad Cassanum Crosum vocant; terminaturque de uno latere et una fronte via publica, de alio latere et alia fronte terra Litaldi. Dono etiam de illa terra quam ad Castaneum visus sum habere partem meam, in ea tamen ratione, ut dum vivo usumfructuarium inde habeam. Post meum vero obitum, et cortilus et vinea et quicquid hic denominatum est, ex integro et absque ulla contradictione deveniat ad jam dictum locum. Si quis vero de heredibus meis vel extraneis ista calumniari temptaverit, II libras de auro componat. Simul autem vestram, o seniores Clunienses, misericordiam deprecor, ut si Deus dederit venire ad servitium sancti Petri et ad societatem vestram, in vestra me prebenda recipiatis. Nam ego, quandiu vixero, per singulos annos IIII sextarios de musto vobis persolvam pro investitura. Actum in atrio Sancti Andreę. S. Walterii, presbiteri, qui istam donationem fecit et per cartam firmari rogavit. S. Girbaldi, Aitardi, Ratdaldi, Aynardi, Ilii, Rotberti, Raimundi. Ego Deodatus rogatus scripsi, datavi die dominico, in mense maio, anno primo regnante Lothario.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung