CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0982     View  [Back]
Charta qua Rodulfus, Archimbertus, Aalbertus et uxores eorum vendunt Aalgiso et Ayteo sacerdotibus campum in villa Bulon.
Domino fratribus Aalgiso et Ayteo, sacerdotes, emptores. Ego Rodulfus et Archimbertus et Aalbertus et uxores eorum, Aalelde et Ermenelde, vendimus vobis aliquit de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Bulon, oc est campus qui terminat a mano ad ipsos emptores, a media die cum eres, a sero similiter et via publica; habet a mane perticas XII, a sero in longo perticas VIIII, in quisco fronte perticas V. Infra istas terminaciones et perticaciones vobis vendimus; accepimus de vobis precium in valente solidos IIIIor et dimidium, et faciatis post ac die quicquit facere volueritis, sine ullo contradicentem. Si quis vero vendicione ista contradixerit, non valeat quod repetit, una cum fisco auri uncias II cumponat, et inantea firma permaneat, cum stipulacione subnixa. Actum Sulistriaco villa. S. Rodulfi, S. Archimberti, S. Aalberti, et uxores eorum Aalelde et Ermenelde, qui vendicione ista fecerunt et firmare rogaverunt. S. Cristiano, filio Rodulfo, qui consensit. S. Costabulo. S. Berengerio. S. Teudrico. S. Aalberti. S. Probadi. S. Rannaldi. S. Arnaldi. Data per manu Rodoardi, ad vicem Berardi, sub die martis, II non. decembris, anno primo regnante Hlotario rege. Fidem fecerunt Teudricus et Costabulus contra Radulfum cum suis eris, ut ista terminatio et perticacio, que superscripta est, si ullus homo contradixerint, Teudricus et Costabulus similiter ipsa ereditate cumponant.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung