CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0984     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villa Colonicas inter monachos Cluniacenses et Achardum.
Placuit atque convenit inter donnum Maiolum abbatem, cum cęteris fratribus, necnon et Acardo, ut aliquid de terris suis inter se commutarent. In primis dedit donnus Maiolus, abbas, ad partem Acardi aliquid de rebus suis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Colonicas, campum unum et curtilum qui terminat a mane via publica, a medio die Sancti Vincentii, a sero rivo currente, a circio Sancti Manmetis. Econtra donat Acardus ad partes Sancti Petri pratum unum in ipsum locum, qui terminat a mane Sancti Petri, a medio die Sancte Marię et Sancti Filiberti, a sero rivo volvente. Infra istas terminationes, unusquisque habeat quod accepit. Si quis hoc scamium contradicere voluerit, non vindicet quod repetit, sed insuper componat cui litem intulerit auri libras IIII, et inantea firmum et stabile permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum donni Maioli, abbatis, cum fratribus. S. Acardi, qui hoc scamium fecit et firmari precepit. S. Viviani, Ricfredi, Arnulfi, qui firmare rogaverunt. S. Arlebaldi, Anscerici. Data per manum Ingelberti, cancellarii, die martis, mense madio, regnante Lotthario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung