CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0985     View  [Back]
Charta qua Teinius et uxor ejus Aremtrudis dant ecclesiæ sancti Leodegarii de Calmiriaco campum in ipsa villa.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Notum sit fidelibus cunctis quod ego Teinius dono ad locum in honore beati Leodegarii dicatum, unum campum situm in pago Matisconensi, in agro Galoniacense, in Calmiriaco vocatur; et terminatur a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Sancti Petri, a sero via publica, a cirtio similiter. Infra istas terminationes, partem meam Sancto Leodegario totum ad integrum dono, pro amore Dei et bona voluntate, eo tenore, dum vixero teneam et possideam, et singulis annis res ipsius campi ad ipsius sancti locum reddeant; post meum vero discessum, totum ad integrum perveniat. Qui autem calumpniare voluerit, auri libram persolvat et post hęc firma permaneat. Actum Castello villa publice. S. Teini et uxoris ejus Aremtrudis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Laidradi. S. Arnulfi. S. Aimonis. S. Epponis. S. Dominici. S. Gauselmi. S. Goobaldi. Data per manum Johannis presbiteri, III nonas julii, tempore Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung