CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0988     View  [Back]
Charta qua Girfredus levita dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Vinosa.
Dominus ac redemptor humani generis salutem fidelium suorum desiderans, per semet ipsum ammonere dignatus est, dicens: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quocirca notum sit omnibus fidelibus, presentibus atque futuris, quod ego Girfredus, levita, reminiscens meorum peccaminum enormitatem, dono Deo ac sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus, abba, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi, in villa Vinosa, in agro Fabriacensi: hoc est vineas tres, quarum prima terminat a mane silva, a certio similiter, a medio die et a sero via publica; alia vinea terminat a mane silva, a medio die de ipsa hereditate, a cercio terra Arnaldi, a sero via publica; tercia quoque vinea terminat a mane via publica, de duabus partibus terra Ursonis, a medio die de ipsa hereditate. Dono et pratum quod vocatur Vuillolum, qui terminat a mane rivo currente, a medio die pascuariis, a certio terra Sancti Vincentii, a sero silva. Dono etiam et tertiam partem de illo campo quem habeo in villa Fabriacensi, qui terminat a mane terra Germundi et heredum ejus, a medio die et a certio de ipsa hereditate, a sero silva. Hæc omnia denominata dono ad jam dictum locum pro remedio anime meæ ac patris mei atque matris meæ, et omnium parentum meorum, seu omnium fidelium christianorum, ea tamen ratione ut quamdiu vixero teneam et possideam; post meum autem discessum, ad locum Cluniacum perveniat. Si quis autem hanc donationis cartam a me libentissime factam scindere aut calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, insuper cogente potestate, auri libras octo persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Girfredi levite, qui fieri et firmare rogavit. S. Gauseranni. S. Girmundi. S. Stephani. S. Rodberti. S. Gausberti. S. Bernardi. Data mense septembri, regnante Hlothario regis. Vuarnerius scripsit.
(Au dos:) Carta Girfredi in villa Vinosa.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung