CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0989     View  [Back]
Charta qua Rannulfus et uxor ejus Dedela dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Corcellas.
In Christo nomine, beati Petri apostoli Cluniensis monasterii, sive congregationem illius loci. Igitur Rannulfus et uxor ejus, nomine Dedela, in pro amore et benevolentia quod habemus ad ipsius locum et ad congregationem ejus, et pro animas nostras et pro nostrorum locum accipiendi, donamus vobis aliquid de res nostras que sunt in pago Matisconensi, in agro Tisciacensi, in Corcellas vocat: hoc est vinea, qui terminat a mane terra Francorum et Sancti Cyrici, a medio die Stephani, a siro ad ipso donatore, et Johannem et Idbaldum, a cercio ad ipsos donatores; abet in longum perticas XX, in uno fronte perticas XVI, in alio fronte XIII. Infra isto terminio vel perticatione, Sancti Petri donamus, dummodo vivimus teneamus et possideamus, et unicuique anno in vestituram sexterios IIII reddamus, et post nostrorum amborum quoque discessum, ad Sancti Petri Cluniensis perveniat. Si quis calumniare voluerit, de auro uncias XII persolvat, et post hęc firma permanead. Actum atria Sancti Victoris. S. Rannulfo et uxor ejus, qui donatione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Rainardum, Rainfredum, Rainerium, Abbono. S. Gislaldum. S. Volfrannum. S. Folbertum. S. Bertoeno. S. Bernardum. S. Tedeno. S. Grimaldo. S. Teodgrimus. S. Johanni. S. Costancio. Data per manum Johannis presbiteri, XII kal. novemb. tempore Lohtherio rege de Francia.
(Au dos:) Rannulfus in Corcellas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung