CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0994     View  [Back]
Charta qua Fulco levita dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Sulpicii in villa Cavaniaco.
Divina pietate antiquitus sancitum est ut ex rebus transitoriis ęterna possint premia adquiri. Qua de re id diu ego Fulco premeditatus, libuit animo dare Deo et sanctis ejus Petro videlicet et Paulo, et monachis Cluniensibus, sextam partem ęcclesię beati Sulpicii quę adjacet in comitatu Matisconensi, in villa Cavaniaco; quę mihi etiam suprascripta pars ejusdem ęcclesię advenit ab Johanne. Ea ratione tamen, ut dum vivo usufructuario teneam atque possideam, persolvendo omni anno in vestitura decem denarios in cathedra sancti Petri; post meum vero discessum, pro remedio animę meę et omnium parentum meorum omniumque fidelium christianorum, transfero de mea dominatione in potestatem et ordinationem Cluniensium monachorum, ut faciant in omnibus quicquid voluerint. Si quis autem huic donationi calumniam inferre voluerit, contradictorem habeat Dominum omnipotentem et sanctos apostolos ejus suprascriptos, insuper quoque a liminibus sanctorum omnium extraneus habeatur; cogente vero judiciali censura, decem libras auri coactus exsolvat, et deinceps non valeat sibi vindicare quod repetit. S. Fulchonis indigni levitę, qui fieri et firmare rogavit. S. Landaldi, presbiteri. S. Ebrardi presbiteri, Williberti, Hornadi, Lezonis, Giraldi, Gerardi. Data in mense aprili, tercię ebdomadis mensis ejusdem, anno II incipiente, ex quo cepit regnare Lotharius rex, filius Ludowici regis. Ad vicem cancellariorum, rogatus Rodulfus levita scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung