CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0995     View  [Back]
Charta qua Ato dat monasterio Cluniacensi curtilum in villa Terciaco.
In Christi nomine. Ego Ato dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et monachis Cluniacensibus, pro remedio animę meę et omnium parentum meorum vel omnium fidelium defunctorum, res meas quę sunt sitę in pago Augustidunensę, in agro Marcilliacensę, hoc est curtilum indominicatum, cum omnibus pertinentiis suis, in villa Terciaco, ubi Adalbertus manet. Ea ratione tamen dono ut dum vivo, usufructuario teneam et possideam, omnibus annis solvendo quatuor denarios in censu. Post meum discessum, cum omnibus rebus et pertinentiis suis res supra denominatę revertantur ad jam dictum locum sine alicujus contradictione. Si quis autem huic donationis calumniaverit aut contradixerit, a liminibus sanctorum omnium habeatur extraneus, cogente autem juditiali censura, quinque auri libras coactus exsolvat, et post hęc non liceat sibi vindicare quod repetit; hęc autem donatio a me libentissime facta stabilis et inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. S. Atonis, qui hanc donationis cartam fieri et firmare rogavit. S. Heldini, fratris ejusdem. S. Franconis, et Rainulfi levitę, et Emardi et Petri et Waldrici et Leuzonis, Geraldi et Gerardi. Data mense aprili, feria V tertię ebdomadis ejusdem. Rodulfus, levita, ad vicem cancellariorum, rogatus scripsit, anno secundo in[ci]piente ex quo regnare cepit Lotharius, filius Ludovici regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung