CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0998     View  [Back]
Charta qua Mainardus et Aldrada dant monasterio Cluniacensi quidquid habebant in villis Calvatis et Cruo.
Sacrosanctæ Dei æcclesiæ quę est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, videlicet Cluniacensi monasterio et monachis ibi Deo servientibus. Ego, in Dei nomine, Mainardus et Aldrada, pro amore Dei, cum bona et prompta voluntate, pro remedio animarum nostrarum, genitorisque ac genetricis et omnium parentum nostrorum, æternaque retributione, donamus Domino Deo et monachis in supradicto Cluniacensi cenobio degentibus, aliquas res nostras quę sunt sitę in pago Viennensi, in agro Commennaico, in villis quę nominantur Calvatis et Cruo. Et sunt he res in edificiis stantibus, casaricis, ortis, areis, vineis, vinealiis, campis, rivis, fontibus, arboribus, omnia ex integro quicquid in ipsis villis visi sumus habere vel possidere, exquisitum et inquirendum, totum damus quod nos conquisivimus et tenemus; ea ratione ut quamdiu ipsa Galdrada vixerit, de ipsis rebus medietatem census et fructuum possideat, et post ejus vel meum excessum, ad supradictum revertantur locum. Si vero ego, aut aliquis homo huic donationi aliquam calumpniam inferre temptaverit, non valeat, sed coactus tantum quantum hes valuerint res componat, et ista donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Mainardi et Galdradę, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Aganonis. S. Constancionis et Bladini, Dodonis, Teotgerii. S. Gloriosi et Balsemodi. Ego Elgodus presbiter, jubente Bertranno, dictavi et scripsi, die sabbati, in mense aprili, anno XVIIII regnante Conrado rege Viennensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung