CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1000     View  [Back]
Charta qua Maimbodus, Matisconensis episcopus, dat monasterio Cluniacensi decimas ecclesiarum duarum in villis Evranda et Escluniaco.
Speciale bonum caritas videtur esse, sine qua nemo aliquid utile agere potest. Idcirco intimare maluimus cunctis Maticensis ęcclesię filiis, presentibus scilicet atque futuris, quia dum resideret domnus Maimbodus, expectabilis antistes, secus basilicam gloriosi martyris Christi Vincentii, celebrans synodum, more precedentium patrum, cum caterva clericorum, nobilium et laicorum, adierunt presentiam ipsius duo fratres et monachi Cluniensis cœnobii, Eldebrannus videlicet atque Maiolus, cum aliquibus prefate congregationis, vice domni abbatis Eymardi et reliquorum monachorum Cluniaco degentium, humillime deprecantes quatinus dignaretur per precarię munitionem conferre aliquid ex rebus prescripti martyris domni Vincentii ecclesię beatorum apostolorum Petri et Pauli prememorati monasterii Cluniensis, decimas videlicet duarum [ecclesiarum] quarum una in honore beati Andreę apostoli est dicata, in Evranda villa sita; altera vero in honore incliti confessoris Christi Bonitti consecrata, et in Escluniaco villa locata, nam predia earum Sancti Petri erant. Petierunt autem prelibatas ęcclesias, cum rebus et decimis et omnibus sibi jure pertinentibus, ut cunctis temporibus eas suis altare usibus monachi Clunienses, sine aliqua refragatione, cum omni securitate valerent. Domnus itaque Maimbodus, fulcitus consilio archidiaconorum reliquorumque clericorum, annuens precibus eorum, concessit libenter postulacionem eorum devotissime fieri, salvo servitio Sancti Vincentii, episcopi et archidiaconi rectissime et legaliter statuto, sine aliquo introitu muneris cuicumque persone collato. Postremum vero, sub invocatione tremende Trinitatis deprecatus est pretaxatus antistes, excommunicavit omnes successores suos, ut nunquam hoc testamentum quod ipse caritative egit, ipsi temerario ausu infringere presumerent. Quo vero cercius crederetur solidiusque observaretur, sepe dictus pontifex hanc precariam fieri precepit, quam propriis manibus roboravit et residentium digitis signandam porrexit. Maimbodus, sanctę Maticensis ecclesię humilis episcopus. Humbertus prepositus et archidiaconus. Ayminus archidiaconus. Ado abbas. Amblardus diaconus. Bernardus levita. Rothardus presbiter. Sendelenus levita. Vuinisus levita. Rodulfus levita. Letboldus levita. Tenquardus presbiter. Data per manum Berardi, sub die jovis, idus maii, anno II regnante Lotario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung