CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1008     View  [Back]
Charta qua Alindrada et filius Ascherius dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Tusciaco.
Salvatoris clementia quę in omnibus mortalibus hominibus subvenit, in hoc etiam consulit, ut ex rebus transitoriis quas jure possident, ęterna valeat merces adipisci, si eas bene utantur. Quapropter ego Alindrada et filius meus Aschericus, levita, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniensis monasterii, cui preest domnus Maiolus abbas, aliquid ex rebus nostris, quę sunt sitę in pago Lugdunensi et in villa Tusciaco, quicquid in ipsa visi sumus habere: hoc sunt campi, prati, silvæ, aquis aquarumque decursibus et farinariis, quesitum et ad inquirendum, cultum et incultum, totum ad integrum [et servum nomine Abbonem]. Hæc ergo donamus Deo et jam dictis apostolis pro animabus nostris, Arlebaldi et parentum nostrorum et in locum sepulture, ut nobis Dominus in tremendo judicio placatus appareat. Ea tamen ratione, ut quamdiu vivimus teneamus et possideamus, et post nostrum amborum discessum, ad ipsum locum perveniat, et duodecim denarios in vestituram persolvamus. Si quis autem hanc donationem a nobis libentissime factam calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum omnium, sitque anathema omnibus diebus, et adsimilatus Judæ qui Christum tradidit et Datan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, nisi ad emendationem venerit, et insuper cogente potestate, cui litem inferre non est reveritus, auri libras V componat et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Dratiaco villa. Signum Alindradę, S. Ascherici qui fieri et firmare rogaverunt. S. Artaldi, Siginildis, qui consenserunt. S. Annæ. S. Grimeri. S. Sovroni. S. Arcinbodi. S. Arnulfi. S. Deodati. S. Waldrici. S. Gislardi. Data mense decenbrio, anno XX Cohundradi regis regnante. Rothardus rogatus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung