CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1009     View  [Back]
Charta qua Boso, levita et canonicus sancti Mauricii Viennensis, res suas in villa Bracost monasterio Cluniacensi dat.
Consuetudo et justitia ecclesiastica est, ut qui res et facultates suas Deo servisque ipsius conferre voluerit, sub proprię titulationę auctoritatis, scripturæ adnotatione ac manuum corroboratione affirmare decernat. Quapropter ego Boso, levita et canonicus Sancti Mauricii, cogitans humanę fragilitatis casum, reminiscens quod dicitur: «Quia nulla est misericordia, nec ratio apud inferos quo tu properas;» ideoque necesse est expendi facultates meas et ędificare turrim de qua videre possim Deum deorum in Syon; idcirco hoc animadvertens, concedo pro remedio animæ meæ et patris mei et matris meæ, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, in monasterio Cluniaco, quod est situm in comitatu Matisconense, quem domnus Maiolus regere videtur. Sunt autem ipsę res site in pago Vienense, in villa Bracost. Dono omnia quę visus sum possidere ac tenere, quem pater meus et mater mea et avunculus meus Tetelmus mihi dimiserunt; et dono in ipsa villa omnia quę cum fratre meo Aganone conquisivi et quicquid acquirere potuero, totum et integrum; ea vero ratione ut dum vivo teneam et possideam, et omni anno, tempus vendemiæ, in vestitura persolvam dimidium modium vini. Post obitum quoque meum, ad supradictum locum jam dictæ res veniant, sine ullo contradictore. Si quis, ego, aut aliqua admissa persona, hanc donationem contrariare voluerit, primitus iram Dei incurrat et genitrici ejus, necnon et supradictis apostolis, et nisi ad emendationem venerit, participatio ejus sit cum Dathan et Abiron et cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» et nihilominus presens donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Bosoni, levita, qui anh donacionem in omnibus consensit, et fieri jussit, et firmare rogavit. S. Balsemodi, subscripsit. S. Gloriosi, subscripsit. S. Duranni, subscripsit. S. Fanoel, subscripsit. S. Ingelrici, subscripsit. Data mense decembrio, per manum Rothardi, anno XX Conradi regis.
(Au dos:) Boso levita in Bracosc.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung